Charter Document - 05010157

Charter Document - 05010157


Charter Number: 05010157
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1263
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Sciant universi presentes et futuri quod domnus Fulcho presbyter qui fuit leprosus ad finem veniens dedit Deo et Ecclesie Sti Lupi de Hescerento in elemosyna partem rerum suarum et ne posteris libera facultas super hoc reclamandi daretur sub testimonio illorum qui adfuerunt predictam elemosinam sicuti facta fuit memorie literarum tradere curavimus Dedit igitur predictus Fulcho partem suam omnem quam habebat in domo cum omnibus apprenditis suis Dedit etiam Ve sextarios vini et partem quamdam terre que est sita ad Aubengni et aliam partem ad Spinam et partem ad profundam Margellam et aliam partem ad Beteinmunt partem etiam in una dicta terra ad XXX vias et aliam partem in campo de Houdeier et aliam partem ad Vaucel Hec omnia sicut descripta sunt dedit Deo et Ecclesie Sti Lupi Prior vero ejusdem loci assensu capituli sui rogatu vero et petitione predicti Fulchonis dedit et concessit Herveo fratri suo predictam elemosinam sub tali conditione ut omni anno censum exinde super memoratis cunctis partibus duas minas segetis unam frumenti et aliam avene et VI sextarios vini hoc quamdiu bene reddiderit Quod si censum reddere noluerit Ecclesia beati Lupi predictam elemosinam cui voluerit dabit Herveus vero predictus non poterit per partes dividere jam dictam elemosinam sed uni ex suis heredibus totam elemosinam ex integro dabit Hujus rei testes fuerunt et interfuerunt Gaulterius prepositus Fulcho de Bussi Lambertus pistor Odelinus filius prepositi