Charter Document - 05010152
Charter Number: | 05010152 |
---|---|
Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1258 - 1259 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Joannes de Villaribus Sti Pauli miles notum facio universis presentibus et futuris quod Ego de assensu et voluntate Marie uxoris mee dedi et concessi ecclesie Beati Lupi de Escerento in puram et perpetuam elemosinam tam pro salute anime mee quam uxoris mee et antecessorum nostrorum unam petiam vinee que vocatur vinea de Pinno que movet de censiva ecclesie Sti Lupi quam vineam ego et Maria uxor mea antedicta communiter acquisieramus Dictam vero vineam tenebit et habebit amodo in perpetuum dicta ecclesia Sti Lupi ita liberam et quietam quod nec ego nec supradicta uxor mea in vita nostra nihil omnino in ea poterimus reclamare sed nec heredes nostri post decessum nostrum nec etiam ante In cujus rei testimonium et munimen de libera voluntate sepe dicte Marie uxoris mee prefate Sti Lupi ecclesie tradidi presentes literas sigilli mei impressione sigillatas Actum anno Dni MCCL octavo mense martio