Charter Document - 05010148

Charter Document - 05010148


Charter Number: 05010148
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1257
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Petrus dictus Choisellus miles dominus de Plesseio juxta Silvanectim et Maria uxor mea notum facimus universis presentibus et futuris quod nos volumus et concedimus quod viri Religiosi prior et conventus Sti Lupi de Escerento teneant de nobis in perpetuum et habeant unum arpennum vinee et dimidium sita apud Claromontem quam emerunt ab Evrardo de Turre burgensi Claromontis et Justa ejus uxore que vinea movet de censiva et dominio dicte Marie uxoris mee ita tamen quod ipsi dictam vineam tenebunt ad censum et consuetudines [ad] quas dictus Evrardus et ejus uxor dictam vineam tenuerunt In cujus rei memoria presentes literas sigillorum nostrorum impressionibus roboratas dictis priori et conventui Sti Lupi tradidimus ad testimonium et munimen Actum anno Dni millesimo ducentesimo quinquagesimo septimo mense septembri