Charter Document - 05010144

Charter Document - 05010144


Charter Number: 05010144
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1253
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Omnibus ad quos presentes littere pervenerint magister Guillelmus de Mondesiderio dictus Pesiaus canonicus Roie salutem in Domino Noveritis quod ego concessi in perpetuum priori et conventui Sci Lupi d'Escherent ut habeant et percipiant libere et absolute quidquid habeo in decimis de antiquis Feneriis tam in fructu quam in partu ipsius decime seu de jure hereditario possessionis ita tamen quod dicti prior et conventus in singulis annis teneantur pro dicta concessione in quatuor modiis bladi et duobus modiis avene ad mensuram ceterorum illorum qui pro concessione mea dictos bladum et avenam habebant conducendis et ibidem ad mensuram dicti castri persolvendis Preterea sciendum est quod dicti prior et conventus seu successores ipsorum in perpetuum reddere teneantur mihi vel illis quibus ego dictos sex modios et elemosinam contulero quatuor modios de blado seu de frumento in dicta decima excrescentes videlicet non de grano de meliore sed de illo eodem et etiam eque bono quod etiam seipsis precipient et ad usum suum proprium retinebunt et duos modios avene bone sortis et legalis ex dicta decima provenientes nisi contingat quod in dicta decima casu fortuito vel alio modo vel de blado seu frumento vel avena non creverit