Charter Document - 05010132
Charter Number: | 05010132 |
---|---|
Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1240 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Officialis Silvanectensis universis presentes litteras inspecturis salutem in Dno Noveritis quod Petrus de Orchex et Avelina uxor sua in nostra presencia constituti recognoverunt se vendidisse ecclesie Sci Lupi de Escerento Belvacensis dyocesis quandam masuram sitam apud Orchex contiguam domui dicte ecclesie pro novem libris paris de quibus recognoverunt coram nobis sibi fuisse a dicta ecclesia plenarie satisfactum Dicta vero Avelina quicquid juris habebat vel habere poterat in dicta masura ratione dotis aut quocumque alio modo dicte ecclesie spontanea voluntate coram nobis quittavit in perpetuum et absolute Et fiduciaverunt in manu nostra predicti Petrus et Avelina quod contra hanc venditionem et quittationem per se vel per alios de cetero non venient immo dicte ecclesie garandiam legitimam contra omnes portabunt In cujus rei testimonium presentes litteras ad petitionem dictorum Petri et Aveline sigillo curie Silvanectensis fecimus communiri Datum anno Dni MCC quadragesimo mense Aprili