Charter Document - 05010130

Charter Document - 05010130


Charter Number: 05010130
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1239
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Maria comitissa Pontivi et Monsterolii universis presentes litteras inspecturis notum facio quod vir nobilis Simon quondam Comes Pontivi et Monsterolii constituit et concessit Ecclesie beati Lupi des Cherens unam capellaniam de decem libris parisiensibus ad vicecomitatum meum de Crotoi assignatis singulis annis in festo Sci Remigii pro remedio anime sue et mee capiendis Ego autem tanquam Domina de bona voluntate mea et etiam ad petitionem predicti mariti karissimi hanc assignationem et concessionem volui et concessi et predictas decem libras ad dictum vicecomitatum meum sicut superius est expressum assignavi In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli mei munimine roboratas eidem Ecclesie tradidi Actum anno Domini MCC trecesimo nono mense Octobri