Charter Document - 05010122

Charter Document - 05010122


Charter Number: 05010122
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1236
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis Joannes miles de Campaniis et Theobaldus frater ejus salutem in Dno Noverit universitas vestra quod cum Ecclesia Sti Lupi de Escerento ex legato Symonis cognomento Gibosi quintam partem dimidie partis decime de Mesnillo juxta Chambliacum aliquandiu possedisset excepto uno modio et dimidio unde ecclesia Latiniaci unum modium dicta vero Ecclesia Sti Lupi dimidium modium in predicta dimidia parte dicte decime primo percipere consueverint nos dictam quintam partem saisivimus quia de feodo nostro movet postmodum vero cogitantes quod illud tantum sibi reservatur in posterum quod in presenti Xo misericorditer erogatur dictam quintam partem decime et dictum dimidium modii bladi quod in predicta decima de Mesnillo ecclesia Sti Lupi percipere consuevit ob remedium animarum nostrarum omnino quittavimus ecclesie proxime memorate Et insuper dictam quintam partem decime et dimidium modium supradictum contra omnes promisimus garandire Hec autem omnia sicut superius sunt expressa Thomas frater noster junior concessit voluit pariter et laudavit dicta autem ecclesia Sti Lupi octo libras parisiensium nobis contulit propter quittationem superius memoratam Quod ut ratum et stabile perpetuis temporibus observetur sigilla nostra presenti pagine duximus apponenda Actum autem Dni M ducentesimo tricesimo sexto mense Octobris