Charter Document - 05010121
| Charter Number: | 05010121 |
|---|---|
| Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1236 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Jacobus de Vitriaco clericus nobilis mulieris M[athildis] comitisse Boloniensis salutem in Domino Noveritis quod ego volo et concedo quod ea omnia que acquisiero in territorio Sancti Albini tam edificia quam alia Ecclesie Sancti Lupi de Escerens post decessum meum remaneant pacifice et quiete salvo tamen hoc quod de mobilibus ibidem existentibus meam potero facere voluntatem In cujus rei testimonium presentes litteras sigillo meo sigillari Actum anno Domini MCCXXX sexto mense octobri
