Charter Document - 05010120
Charter Number: | 05010120 |
---|---|
Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1234 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis ad quos presentes litere pervenerint Joannes Choislaus miles dnus de Plesseio juxta Silvanectim salutem Noverit universitas vestra quod ego ob re medium anime mee et antecessorum meorum dedi et concessi in perpetuam elemosinam Ecclesie Sti Lupi de Escerento totum nemus meum quod dicitur nemus Josbert situm apud Savegneru juxta pratum monachorum Karoliloci quod nemus emi a Deenel de Rui filio Aguise Bole libere quiete et pacifice in perpetuum possidendum nihil omnino mihi vel heredibus meis in dicto nemore retinendo Hanc autem concessionem feci sana mente constitutus presentibus iis inferius annotatis domno Stephano priore Sti Lupi Alberico Choisel Nicolao fratre suo Galtero de Pratis Petro de Murato Oddone de Frenoi militibus et Joanne filio meo Quod ut ratum et stabile perpetuis temporibus habeatur presentem cartulam sigilli mei feci munimine roborari Actum anno Dni MCCXXX quarto mense Octobri