Charter Document - 05010113

Charter Document - 05010113


Charter Number: 05010113
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Permission
Date: 1224
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Johannes miles de Aaco omnibus presentes litteras inspecturis notum facio quod ego assensu et voluntate Eustachii filii mei dedi et concessi ob remedium anime mee et omnium antecessorum meorum ut quidquid ecclesie beati Lupi de Hescerento apud Wirmes largitum est in elemosinam et omnia que dicta ecclesia in eadem villa adquisivit que de meo feodo sunt libere et quiete et sine contradictione salvo censu meo annuo sepedicta ecclesia in perpetuum possideat Concessi etiam ei apud Wirmes domum quam in meo feodo sitam adquisierunt eodem tenore in perpetuum possidendam Que ut perpetue stabilitatis robur obtineant presentem cartulam sigilli mei impressione premunitam prenominate ecclesie dedi in testimonium et munimen Actum apud S Lupum tempore Nicolai prioris anno Dni MCCXX quarto mense octobri