Charter Document - 05010112

Charter Document - 05010112


Charter Number: 05010112
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Arbitration
Date: 1219
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Adam Sci Lupi de Hescerento presbiter et Decanus notum facio universis qui presentes litteras viderint quod cum controversia coram me ageretur inter monachos Sci Lupi ex una parte et Simonem filium Petri militis de Sto Lupo ex altera super quinque solidis redditualibus annuatim reddendis quos Helysabet avia sua matronem nobilis in obitu suo predictis fratribus ad refectionem ipsorum dederat in elemosinam perpetuam pro anniversario suo annuatim memorialiter recolendo et quos super terran suam de Sco Lupo reddendos assignaverat predicto Petro milite filio suo hoc donum concedente et in obitu suo coram me confirmante tandem inter prefatos monachos et predictum Simonem talis discordia coram me sopita est tali compositione quod sepe dictus S[imon] elemosinam factam monachis recognovit recognita cruentavit et per me confirmavit predicti vero monachi omnia arrerachia que injuriose detenta non reddiderat illis quia sepe dictus S[imon] causa peregrinationis apud Aubigenses iter erat arrepturus ei misericorditer quittaverunt Quod ut ratum permaneat semper et inconvulsum litteras meas sigilli mei munimine roboratas predictis monachis dedi in testimonium et munimen Actum anno gratie millesimo ducentesimo decimo nono mense maio