Charter Document - 05010108
| Charter Number: | 05010108 |
|---|---|
| Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1209 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Katerina Blesensis et Clarimontis comitissa omnibus audituris presentes litteras et visuris notum facio quod ego pro remedio animarum Radulfi karissimi patris mei et Adelicie matris mee et Ludovici comitis bone memorie mariti mei dono et in perpetuam elemosinam habere concedo ecclesie Sti Lupi de Hescerento quicquid juris habebam super quamdam masuram infra propitium monachorum de Sto Lupo apud Sacheium sitam retenta mihi et meis heredibus justicia de homicidio et rapto Insuper dedi et predicte elemosine addidi campi partem terrarum quas apud Sacheium possident [tali conditione quod si] vinagium vinearum ipsorum monachorum in eadem terra usque ad unum modium vini transire contingeret quod supra flueret tam meum quam mei heredis esset Preterea domum quamdam cum sua masura quam jam dicti monachi de Sto Lupo apud Seinquez possident que fuit Petri de Sancio et quam nomine ecclesie modo possidet Albericus ab omnimoda justicia et redhibitione quieto retenta homicidii justicia et rapti Quod ut ratum sit et firmum litteris commendo et sigillo meo confirmo Actum Parisius anno gracie MC nono XXVIII die novembri
