Charter Document - 05010106

Charter Document - 05010106


Charter Number: 05010106
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1177 - 1209
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Sciant omnes presentes et futuri quod ego Robertus de Conti pro salute anime mee omniumque parentum meorum omnia que antecessores mei dederunt et concesserunt Ecclesie beati Lupi de Escherento laudavi et concessi Remisi etiam venditiones campi partis et alias consuetudines quas adversus predictam Ecclesiam multotiensque relatus sum Dedi etiam eidem ecclesie in elemosynam totam campi partem culture mee que dicitur ad Vallem vinearum Quod si voluerint eam excolere plene eis concedimus excepto quod tertiam partem fructus terre nobis retinuimus salva tamen campi parte que tota erit Ecclesie beati Lupi Dedi etiam predicte Ecclesie fundum terre ubi grangia mea fuit ut monachi S Lupi grangiam ibi construant ad reponendam suam campi partem et cetera que voluerint Hec omnia sicut diximus astantibus hominibus meis et ceteris quam plurimis apud Bullas castrum in domo mea in perpetuum possidenda eidem ecclesie concessi Quod ut ratum et firmum sit sigilli mei impressione firmavi Testes sunt abbas S Justi Hugo prior Bullarum Gerardus de Botenangle Radulfus miles de Crisin et plures