Charter Document - 05010105

Charter Document - 05010105


Charter Number: 05010105
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1208
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Robertus de Contiaco Dnus Bullarum notum facio presentibus et futuris quod pro salute anime mee patris et matris mee antecessorumque meorum donavi Ecclesie beati Lupi de Escherento campipartium de terra que fuit Rogeri Penelozelle que terra sita est super montem de Furnines Donavi autem Ecclesie prenominate campi partium de terra Balduini Pulchrioris que terra est in valle de Ferrieres Que ut rata sint et inconcussa sigilli mei munimine roboravi Actum anno Dni MCCVIII