Charter Document - 05010103

Charter Document - 05010103


Charter Number: 05010103
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1202
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Quoniam dignum et utile fore haud dubitatur stili officio res gestas prescribere autenticum esse decrevimus elemosinas quas circunquaque nobis adjacentes pro redemptione animarum suarum Ecclesie Sti Lupi tribuunt scripto commendare memorie ut notum fieret tam posteris quam presentibus hominibus qualiter L et R domini castri Bugliencis inter cetera domum cujusdam mulieris Geneveva nomine Ecclesie Sti Lupi liberam sine omni redditu concesserunt perpetuo Propter quam vero domum prior Sti Lupi aream cujusdam domus quam habebat Buglis liberam predictis Dominis scilicet L et R dedit Quod quidem ut ratum et inviolatum perpetuo teneretur hanc cartam impressione sui sigilli muniri preceperunt Hujus autem concessionis testes fuerunt Droguo dapifer Ivo Haslera Aubertus Sti Justi Bartholomeus prior Bugliacus Ivo monachus Guillelmus qui hanc scripsit cartulam Girardus clericus