Charter Document - 05010102

Charter Document - 05010102


Charter Number: 05010102
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1202
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Robertus de Conti et Johannes nepos meus filius Manasseri de Conti pro salute animarum nostrarum omniumque antecessorum nostrorum dedimus et concessimus in elemosinam ecclesie Sti Lupi de Hescerento campi partem nostram de terra que fuit Balduini Cordele quam Nicolaus de Conteville excolit Hujus rei testes sunt Albericus de Qeneel et Galo filius dni Roberti et Petrus Bequet de Biauvez Galterius Lecat de Bulles et ex parte monachorum Petrus subprior Oddo prepositus Oddo cellerarius Joannes armarius Garnerius de Biauvez Lambertus pelliparius [lxxxv] Bernerius coqus Laurentius filius Lamberti Oddo elemosinarius et multi alii qui interfuerunt Et ut ratum et inconcussum permaneat sigillorum nostrorum [] corroboravimus Predictum equidem Robertum de querela que inter nos et ipsum versabatur de terra quam Albericus de Pensorelle nostram esse affirmabat quantum ad nos pertinet ipsum in pace dimittimus Anno ab incarnatione Domini M ducentesimo secundo