Charter Document - 05010097

Charter Document - 05010097


Charter Number: 05010097
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1220
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Sciant omnes tam presentes quam futuri quod domnus Nicholaus prior Sci Lupi assensu et voluntate totius capituli concessit Trecende uxori Giroudi Rufi et Giraudo et Guiberto ejusdem Trecende filiis quatuor arpennos terre que est apud Orchonias ad medietatem jure hereditario possidendos tali divisione quod predictam terram emendent de fumo et marla sic quod predicta ecclesia dammum non habeat Hoc vero superaddere voluit domnus prior quod nullo modo fructum terre colligent nisi famulus Sci Lupi affuerit pars equidem Sci Lupi ex propriis sumptibus predictorum hominum qui terram excolant ad horreum Sci Lupi quod est apud Orchoinas conducetur si vero bene non excoluerint predictam terram non ulterius si monachis placuerit ab illis possidebitur quos supra memoravimus Hujus rei testes sunt Guillelmus Gratans Martinus de Monasterio Guillelmus major Sci Lupi Robertus filius Trecende Sed ne ista conventio ab aliquo superveniente calumnietur sigilli impressione totius capituli confirmavimus