Charter Document - 05010096
Charter Number: | 05010096 |
---|---|
Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
Charter Language: | French |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1201 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod domnus Nicholaus prior Sci Lupi assensu et voluntate totius capituli concessit Trecende uxori Giroudi Rufi et Giraudo et Guiberto ejusdem Trecende filiis quatuor arpennos terre que est apud Orchonias ad medietatem jure hereditario possidendos tali divisione quod predictam terram emendent de fumo et marla sic quod predicta ecclesia domnum non habeat Hoc vero superaddere voluit donnus prior quod nullo modo fructum terre colligent nisi famulus Sci Lupi affuerit pars equidem Sci Lupi ex propriis sumptibus predictorum hominum qui terram excolant ad horreum Sci Lupi quod est apud Orchoinas conducetur si vero bene non excoluerint predictam terram non ulterius si monachis placuerit ab illis possidebitur quos supra memoravimus Hujus rei testes sunt Guillelmus Gratans Martinus de Monasterio Guillelmus major Sci Lupi Robertus filius Trecende Sed ne ista conventio ab aliquo superveniente calumnietur sigilli impressione totius capituli confirmavimus