Charter Document - 05010095
| Charter Number: | 05010095 |
|---|---|
| Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
| Charter Language: | Latin, French |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1200 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego A[lbericus] Comes Domni Martini dedi et concessi pro salute anime mee et pro remedio animarum parentum et successorum nostrorum in perpetuam elemosynam Ecclesie de Sco Lupo de Cerente xl solidos Parisiensium de redditu in censu nostro Dapmartini de terris ad festum Sti Remigii accipiendos in tansamento autem Mitertals unum modium frumenti singulis annis percipiendum Ut hec vero elemosina semper stabilis permaneat cartam hanc sigillo M[atildis] comitisse Dampni Martini uxoris mee et sigillo R[enaldi] comitis Bolonie filii nostri feci confirmare anno ab incarnatione Dni MCCXII Kl octobris Hac scilicet die ab hoc seculo transiit dictus apud Lilleboniam
