Charter Document - 05010092
| Charter Number: | 05010092 |
|---|---|
| Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1197 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Katerina Blezensis et Claromontensis comitissa omnibus tam presentibus quam futuris notum facio quod Dnus meus karissimus comes Ludovicus dedit Hunodo servienti suo et meo et heredi suo amore Dei et pro servitio suo in perpetuum duos modios frumenti ad mensuram Parisiensem singulis annis in grangia sua de Credulio in festo Sti Remigii percipiendos et de hoc dono dictum Hunodum in hominem ligium suscepit Ego vero donum istud volui libentissime concessi et approbavi et preterea predicto Hunodo pro servitio suo tunleum meum de Claromonte tam in lino quam in cambio dedi in perpetuum jure hereditario possidendum Et ut hoc ratum et inviolabile perpetuo teneatur presenti pagine commendari feci et sigilli mei munimine roborari Hujus rei testes sunt Aaco Borelli Guarnerius capellanus meus Terricus clericus meus Hugo eleemosynarius Joannes gastelarius Radulfus eschacons Letardus Actum Novavilla anno Incarnati Verbi MCXCVII
