Charter Document - 05010090

Charter Document - 05010090


Charter Number: 05010090
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1193
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Theobaldus Dei gratia A[mbianensis] Episcopus omnibus qui presentem paginam inspexerint eternam in Dno salutem Ad presentium et futurorum volumus venire notitiam quod Dnus Symon de Alliaco pro salute anime sue et antecessorum suorum dedit in elemosynam Deo et Ecclesie beati Lupi de Hescerento duodecim modios bladi sex frumenti et sex avene in decima de Alliaco Hoc donum concessit nobilis mulier Matildis uxor ejus et filii ejus Radulfus et Guido et Dnus Robertus de Bova de cujus feodo erat Hujus rei testes sunt nobilis vir Rodulfus comes de Claromonte Galterius de Chepoi Petrus de Berni Hugo de Boscho Symon Choisellus milites Lambertus prepositus Dahelinus major Robertus marescalcus Bernerius cocus Lambertus pelliparius Guibertus et multi alii Ne igitur super hoc aliqua in posterum oriatur calumnia concessionem istam episcopali authoritate confirmavimus et sigilli nostri testimonio fecimus muniri Anno ab Incarnatione Dni MC nonagesimo tertio