Charter Document - 05010089
Charter Number: | 05010089 |
---|---|
Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis sancte Ecclesie filiis notum sit quod Agnes uxor Oddonis de Calferiaco de suo maritali in elemosinam ecclesie Sti Lupi de Escerento dedit tres modios vini et dimidium et medietatem unius torcularis apud Calferiacum Hanc autem elemosinam concessit supradicte Ecclesie Matheus de Monte Morenciaco et authoritate sui sigilli confirmavit in presentia domni Theobaudi abbatis Pontesiensis et Odonis prioris Sti Victoris et Gauterii archidiaconi Pontisare et Duranni presbiteri Sti Martini et Ingelranni militis de Taverneio et Rainardi prepositi si ipsi heredes hoc concesserint ad quos feodum pertinet