Charter Document - 05010082
Charter Number: | 05010082 |
---|---|
Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1173 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnium que temporaliter geruntur memoria diu stare non potest nisi per scripturam retineatur Scribimus etiam ad noticiam tam presentium quam futurorum concordiam que facta est inter ecclesias Mortui maris et Beate Marie de Valle et fratres Beati Lupi de Hescerens Concessit itaque in perpetuum Hescerendis ecclesia prefatis duabus ecclesiis vineam et torcular que Reinoldus prepositus ab eadem ecclesia tenuerat et post duabus dictis ecclesiis in elemosinam contulerat salvo censu vinee XII videlicet denariis et torcularis censu modio et dimidio vini puri et altero modio et dimidio vini de pressorio non reprobandi Quod si forte prescripti fratres voluerint torcular modo quolibet alienare prius id fratribus de Hescerens significabunt Quod si infra mensem sicut alius retinere voluerint licebit eis alioquin sepe dicte ecclesie de torculari facient quod voluerint salvo tamen semper memorato censu tam vini quam nummorum ab dictis ecclesiis omni anno apud Noisiacum reddendo fratribus Beati Lupi Preterea sciendum est quod comes de Bellomonte rogatu trium ecclesiarum promisit se coacturum consuetudinarios omnes venire ad torcular Et ut hec conventio inviolabilis maneat trium ecclesiarum sigillis et comitis hinc inde munita est Actum est hoc per manum comitis Mathei patris et Mathei filii et Aaleis comitisse presentibus istis Bahalin scriba Petro de Roncheroles Odone hostiario Auverendo camerario Reinoldo panetario Odone de Campaniis Roberto ardente Pagano de Noisi et Guncelino fratre ejus tempore Gaufredi abbatis Mortuimaris item tempore Reinardi abbatis de Valle item Reinaldi sub prioris Cluniaci et rectoris Sancti Lupi