Charter Document - 05010081
Charter Number: | 05010081 |
---|---|
Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod Bernerius miles et uxor ejus Rohais dederunt Deo et Sto Lupo et monachis ibi Deo servientibus novum molendinum et omne illud quod habebant in molneta de Hescerente pro salute animarum suarum et pro remedio anime Oddonis predicte mulieris viri ita quod uno quoque anno a monachis anniversarium ejus celebraretur eo videlicet pacto quod si Bernerius monachus efficeretur vivente uxore sua pro solo molendino monachi illum reciperent et nihil ab eo amplius quererent nisi sponte sua aliquid eis daret et deinceps haberent monachi molendinum et possiderent et si ipse in seculari habitu moreretur vivente Rohaide ipsa quamdiu viveret molendinum haberet sed pro recognitione primum quemque annum de molendino haberent monachi unum modium frumenti post mortem vero ejus predicti ipsum molendinum possiderent monachi Dederunt etiam ad predictum locum pro remedio animarum suarum et pro anima predicti Oddonis et filiorum ejus quidquid in suo dominio tunc possidere videbantur in Ecclesia beati Dyonisii de Villari excepto feodo Radulfi militis de Escerento Hoc prefatum donum laudaverunt Hersendis filia predicte Rohaidis et filii ipsius Hersendis Walterius et Oddo et Adam Postea vero Bernerius et Rohais illud donum confirmaverunt ponendo librum unum super altare Sti Lupi ac monachi receperunt eos in societatem suam et in orationibus et helemosinis et in omnibus beneficiis ecclesie sue Ibi fuit Walterius de Latiniaca villa et ex parte monachorum fuerunt hii Vualo miles Fulco major Walterius et Rotbertus fratres et Arnulfus de Russele