Charter Document - 05010080

Charter Document - 05010080


Charter Number: 05010080
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1171 - 1172
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Bartholomeus Dei gratia Belvacensis Episcopus Notum fieri volumus uni versis Christi fidelibus quod oblatis nobis a fratribus Sancti Lupi ac diligenter auditis privilegiis predecessorum nostrorum bone memorie Domni Petri Oddonis item Oddonis secundi Belvacensium episcoporum necnon et Domni Sansonis Remensis archiepiscopi eis in nullo vidimus obviandum Ipsorum igitur authoritatem et libertatem secuti presbyteros quos invitis monachis Sancti Lupi posueramus in Ecclesiis de Pressiaco et de Campania ab ipsis monachis amoveri fecimus sed et liberaliter predictis fratribus in perpetuum concessimus facultatem liberam prefatas ecclesias ordinandi per personas quas secundum Deum elegerint salvo jure Belvacensis ecclesie Factum est autem hoc tempore Domini Raynaldi tunc subprioris Cluniacensis et prioris Sancti Lupi per manum domni Galterii prioris Sancti Martini de Campis presentibus et laudantibus Galterio Sancti Luciani Hugone Flaiacensi Drogone Sancti Quintini abbatibus item canonicis Joanne archidiacono Gozelino precentore et aliis multis tam clericis quam monachis