Charter Document - 05010079
Charter Number: | 05010079 |
---|---|
Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1155 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
In nomine [] H[enricus] [] Cinqueux [] Census hujus vinee trium solidorum erat et monachis beati Lupi et Letoldo Creduliensi militi reddebatur Pro furca vero que debebatur in prato pro corveis et sacco et hujusmodi consuetudinibus reddebatur eisdem quatuor nummi et obolum Dicebant autem monachi et Letoldus in eadem vinea debere esse hospitem unde talionem haberent et omnem justitiam sed quia clericorum honestati hujusmodi consuetudines solvere honori non est expetiit ab eis ut super hoc suo provideret ordini Convenerunt igitur et sic ejus condescenderunt petitioni ut pro censu prenominato et furca et corveis et sacco et talione et hostisia et pro omni consuetudine quatuor solidos Parisiensis monete eis in festo Sti Remigii reddat quibus persolutis in nullo amplius eis respondeat et se de hoc censu fori fecerit lege census persoluta libere sicut ante vineam possidebit Hac igitur compositione quatuor solidos duntaxat solvet monachis et Letoldo et sic ab omni censu alio et ab omni alia consuetudine et justitia predictus Stephanus cum successoribus emancipatus erit Ut autem sicut prelibatum est hec actio firma sit hanc confirmavit Haimarus prior beati Lupi cum toto capitulo sigilli sui privilegio et Letoldus cum uxore sua Huldeardi et eorum filia Adhelidi concessit Defuncto autem Letoldo uxor ejus Huldeardis Joanni de Maldestore nupsit