Charter Document - 05010078

Charter Document - 05010078


Charter Number: 05010078
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1158
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Venerabili et dilecto fratri suo domno W[uillelmo] priori Sancti Martini de Campis H[ugo] humilis Cluniacensis abbas salutem gratiam et benedictionem Cum essemus Ascerento audivimus querelam Karissimi fratris nostri domni A[demari] prioris et fratrum ibi Deo famulantium quod injuste pulsentur a fratribus vestris qui morantur apud Sanctum Nicolaum et fatigentur ab eis Quamdam enim terram que non magni ut dicitur constat esse pretii eis subtrahunt nec ad rationem venire nec cum eis judicium subire volunt imo quibusdam astutis tergiversationibus in dies differunt et compositionem inire suffugiant Unde nolentes ut ob hanc controversiam ad secularium sive ecclesiasticarum accedant judicia personarum quoniam fratres nostri sunt mandamus vobis ut die denominato suppriorem et camerarium vestrum adesse faciatis ut cum fratribus nostris prioribus Chrispei et Nantholii hanc altercationem justa dirimatur sententia ut quod ab eis statutum fuerit observetur Nos enim priori Ascerenti et fratribus ut quod a quatuor predictis fratribus statutum fuerit ipsi observent fratribus Sti Nicolai similiter precipimus ut predictorum arbitrorum sententiam firmiter custodiant et de cetero pacem eis teneant vobis autem ut faciatis eis observare quod statutum fuerit Actum apud Sanctum Nicolaum