Charter Document - 05010077

Charter Document - 05010077


Charter Number: 05010077
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1157
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Henricus Belvacensis episcopus universis notificamus quod Joannes miles de Govils nostra in presentia pepigit et juramento firmavit quod unum modium annone quem Adam de Govilz pater ejus ecclesie beati Lupi in elemosina dimiserat singulis annis beato Lupo dabit hoc modo quod sex minas frumenti dabit in festo beati Remigii vel infra octo dies qui sunt post illud festum reliquas vero sex minas de molta avene in Nativitate Domini Quod ut firmum et inconvulsum maneat sigilli nostri authoritate firmavimus et presentis scripti patrocinio com munivimus Testes sunt magister Elinandus Hugo de Compendio Radulfus de Claromonte Ebroinus capellanus Regine Bernerus miles de Claromonte Radulfus de Preria Symon hostiarius Regine Actum apud Stum Lupum anno Incarnationis Dominice MCLVII