Charter Document - 05010075

Charter Document - 05010075


Charter Number: 05010075
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1157 - 1160
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Omnibus Ste Ecclesie filiis tam presentibus quam futuris notificetur quod dominus Roricus de Domno Martino ad extrema vite sue perveniens in ecclesia beati Lupi de Hescerento monachus factus est Ipse autem pro sua suorumque parentum et antecessorum salute contulit Domino predicteque beati Lupi ecclesie unoquoque anno unum modium parisiacum frumenti in molendino suo de Stagno apud Lusarchias Hoc vero donum laudaverunt atque concesserunt uxor ejus Petronilla et filius ejus Willelmus Hujus doni ex parte domini Rorici testes fuerunt Ilbertus decanus Silvanectensis et Roricus de Andrilleio Ex parte vero monachorum Lambertus prepositus Herbertus famulus Oddo Marascalcus et alii multi