Charter Document - 05010073
Charter Number: | 05010073 |
---|---|
Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1155 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Antiquis et sapientibus viris utile visum est rerum suarum commutationes sive ad censum accommodationes ne in posterum superstites latere queat stilo memorieque commendare Omnibus igitur Ste Religionis cultoribus notificamus quod ego Wiffredus prior Ste Margarite nosterque conventus medietatem unius decime quam apud Fresneel prior de Ascerento et nos habemus a priore et a conventu suo ad censum accepi reddens eis annuatim iiii modios pro ipsa parte predicta ii modios frumenti et ii avene de eadem amnona non mutata ad mensuram Franserie firma conventione Que conventio facta est per manum dni abbatis Cluniacensis et dni Henrici Wintoniensis Episcopi in conditione quatinus si non reddidero ei prefatum censum ad integrum monachi Sti Lupi ad supradictam decimam velut ad possessionem suam sine calumpnia revertantur