Charter Document - 05010071
Charter Number: | 05010071 |
---|---|
Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1147 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Venerandis et dilectis nostris Vuillelmo priori Sti Martini de Campis et Gauterio priori Sti Nicolai Silvanectensis fr P[etrus] humilis Cluniacensis abbas salutem gratiam et benedictionem Pervenit ad nos cartula quedam illam compositionem continens que ex Dni H Lugdunensis mandato facta est apud Silvanectum in presentia venerabilium Dni S[amsonis] R[everendissimi] Remensis archiepiscopi et Dni T[heobaldi] Silvanectensis Episcopi inter priorem et fratres nostros de Ascerento et Guidonem Pincernam Regis de possessione que Cantiliacus vocatur Audivimus etiam quod fidelis Guido Pincerna de contingenti suo vobis aliquam partem in elemosinam tradidit Nos autem in vinculo pacis sui juris integritatem fratribus nostris ab omnibus conservare cupientes Fraternitati vestre per presentia scripta mandantes precipimus quatinus facte compositionis tenorem modis omnibus quantum in vobis est observetis et contra conscripta pacta neque per vos neque per quamlibet suspectam personam ullatenus venire presumatis Nam si quis fratrum nostrorum hoc preceptum nostrum violare tentaverit imminentem capiti suo condigne severitatis timeat ultionem Hoc et ceteros omnes ad Cluniacensem Ecclesiam pertinentes inconcusse precipimus observari