Charter Document - 05010070
Charter Number: | 05010070 |
---|---|
Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Karissimo Dno et patri Th[eobaldo] venerabili Dei gratia Silvanectensium Episcopo Th[ierricus] ejusdem miseratione Ambianensium presbiter humilis salutem et plurimum amorem Interfuimus judicio quod Remis factum est inter Priorem de Hescerento et adversarios ejus Matheum scilicet et Petrum nos et Episcopus Atrebatensis Lucas archidiaconus ejus abbas Aquicinensis abbas Sti Amandi abbas Hasnoniensis abbas de Circampo abbas de Bardo et alii quam plurimi Judicium autem hoc est si Prior qui possessor est hujus elemosine per duos legitimos testes disracionare potest elemosinam hanc de qua agitur a Matheo et Ermengarde et filiis eorum qui in presentiarum terram istam possidebant ut possessori donatam sibi et ecclesie sue fuisse deinceps prior et ecclesia sua in pace possidere hanc elemosinam debeat et inconcussa sibi remaneat Rogamus igitur liberalitatem vestram ut cum de Ascerens Prior ad vos venerit eum benigne suscipiatis et secundum tenorem judicii quod audistis plenariam justiciam ei si opus fuerit faciatis