Charter Document - 05010068
Charter Number: | 05010068 |
---|---|
Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Exemption |
Date: | 1154 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Ste et Individue Trinitatis Amen Quoniam rerum temporum mutabilitate facta hominum ignorari vel penitus deleri possunt Ego Mattheus comes Bellimontis memorie scripto commendari curavi quod pro remedio anime mee et antecessorum meorum ecclesiam beati Lupi et monachos ibidem habitantes de transverso et thelonio et omnibus aliis consuetudinibus sive in aqua sive in terra et in omni loco dominationis mee liberos et absolutos feci Ut ergo hec mea donatio in perpetuum firma et inconcussa permaneat authoritate sigilli mei roboravi Actum est hoc itaque Bellimonte in domo mea Matheo comite patre meo et Hugone fratre meo et Mathilde comitissa uxore mea annuentibus anno incarnati Verbi MCLIIII Huic vero mee solemniter facte donationi ex parte mea testes affuerunt de militibus nostris Vualterius de Bornel Petrus de Borrengo de servienti bus Lambertus cubicularius Odo major Campaniarum Gislebertus cordubanarius Ex parte monachorum Ademarus prior beati Lupi Rainaldus et Radulfus monachi et Radulfus de Praheriis Lambertus prepositus Vualterius et Odo filii ejus