Charter Document - 05010066

Charter Document - 05010066


Charter Number: 05010066
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Notum sit omnibus fidelibus christianis quod Oddo de Angivillari et uxor ejus Beatrix servos et ancillas quos habebant apud Hescerentum et Villare et Pressiacum et Guvisin scilicet illos quos Gerardus de Gerboriaco eis dederat quando matrimonio conjuncti sunt Ecclesie beati Lupi pro remedio animarum suarum et antecessorum suorum donaverunt et de karitate Ecclesie sedecim libras et xi solidos habuerunt Hoc donum concesserunt pueri eorum qui tunc nati erant Bernardus et Margarita Hujus rei testes plures extiterunt Ex parte Oddonis et uxoris ejus Albertus Arnulfus Ansculfus et Joannes frater ejus Balduinus de Botinenanglan Drogo de Varce Vazo de Buaht Joannes de Aurenno Ex parte monachorum Willelmus presbiter et Fulco presbiter et Fulco miles de Blaencurte Radulfus miles de Hescerens Radulfus prepositus de Merloto Lambertus prepositus et Galterius filius ejus