Charter Document - 05010062

Charter Document - 05010062


Charter Number: 05010062
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Presentibus et futuris innotescere duximus dignum quoniam Hugo Boverius de Pontesia dedit et concessit in elemosina domno Ademaro priori Sti Lupi de Escerento et monachis ejusdem loci quatenus quidquid necesse fuerit ad opus suum et ecclesie sue ducant et reducant per aquam Pontesie absque ulla consuetudine vel solutione riparii Hoc donum et hanc elemosinam fecit Hugo prefatus apud Pontesiam pro sua et omnium antecessorum suorum animabus in presentia dni Wuillelmi abbatis et eorum qui secum assistebant Precatus est ibidem idem Hugo jam dictum abbatem quatenus de hac elemosina chartam fieri faceret et suo proprio confirmari sigillo ne forte ab aliquo causaretur in posterum Postea vero contigit sepe dictum Hugonem orationum gratia proficisci ad Stum Lupum cum uxore sua Odelina et cum patre uxoris sue Alberto qui cognominatur Harpinus Precati sunt eos Hugonem scilicet et uxorem ejus dnus Ademarus prior et monachi Sti Lupi quatenus elemosinam quam apud Pontesiam Deo et sibi et ecclesie sue ipse Hugo fecerat ibi recognoscerent quod ipsi gratanter fecerunt et posuerunt ipsius elemosine donum super altare Sti Lupi audientibus et videntibus his Alberto quem supra diximus Petro Aculeo Radulfo de Praerio Alberico Geroldo et multis aliis Notandum vero quod ipse Hugo habuit ibi in karitate Sti Lupi quinque solidos et unum cultellum