Charter Document - 05010061

Charter Document - 05010061


Charter Number: 05010061
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1147 - 1181
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

In nomine Ste et individue Trinitatis Amen Universis catholice Matris Ecclesie filiis tam presentibus quam futuris notificetur quod Hugo comes Cestrensis contulit et concessit Ecclesie beati Lupi et monachis in ea Deo servientibus ut animalia propria sine alicujus muneris exactione in pascuis Montis Thare jure perpetuo libere irent et absque prorsus omni contradictione ibidem pascerent Predictam quoque Ecclesiam tam idem dominus Cestrensis quam Hugo Claromontensis et Margarita uxor ejus ab omnibus consuetudinibus que ad castrum Claromontis Credulii Gornaci Lusarchiarum sive que ad villam Montis Thare vel ad totam reliquam terram que juris sui erat pertinebant liberam fecerunt et theloneis et vectigalibus tam per aquam quam per terram et a cunctis prorsus inquietudinibus et exactionibus quietam et liberam in perpetuum statuerunt Annis igitur et diebus plurimis Ecclesia beati Lupi libertatis sue possessionem inconcussam et illibatam conservavit Cum Rainaldus comes domum Montis Thare muris et edificiis circumvallaret surrexerunt quidam asserentes predicti loci fratres plaustrum plancis onustum per singulos annos ad opus pontis Montis Thare debere Cujus controversie causa diu inter comitem monachosque agitata tandem a prudentibus viris qui ad constitutionem cause ex utraque parte convenerant definitum est quatinus duorum hominum legalium testimonio per juramentum confirmato libertas ecclesie probaretur nec ulterius jure suo privaretur Factis igitur ab Oddone majore et Oddone Bubulco coram comite juramentis cupiens idem comes omnium beneficiorum predicte Ecclesie se fore participem tam illam quam supra scripsimus quam ceteras omnes consuetudines et elemosinas que ab antecessoribus vel hominibus suis collate et concesse erant ipse pariter contulit et concessit annuente uxore ejus Clementia et filiis ejus Guidone et Rainaldo Ut autem presentis cartule pagina in perpetuum inviolata permaneat eam sigilli sui authoritate munivit et virorum illustrium qui affuerunt attestationibus et subscriptionibus corroboravit istorum scilicet Radulfi capellani Comitis Ansoldi dapiferi Petri de Pratis Josberti fratris ejus Rainaldi de Villaribus Guernonis majoris de Monthethara Guidonis filii Oiardi Oddonis majoris Oddonis Bubulci