Charter Document - 05010060
Charter Number: | 05010060 |
---|---|
Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Notum sit universis tam presentibus quam futuris quoniam monachi beati Petri Ecclesie Gemeticensis habitantes in villa que Montistera vocatur molendinum volebant facere super fluvium Theram dicentes se in hoc jus potestatem que habere Contentio igitur inde est exorta quia canonici de Credulio super eumdem fluvium molendinum unum habebant et monachi de Escerento duo qui prope ipsum locum erant ubi monachi Gemeticenses molendinum edificare volebant unde tam monachi de Escerento quam canonici de Credulio timentes ne illorum edificatio sibi fieret impedimentum tam per se quam per suos amicos contradixerunt jam dictum fieri molendinum Quapropter timentes monachi Gemeticenses ne fundatores Ecclesie beati Lupi siti in hoc essent nocituri Rainaldum priorem tunc de Marloto atque Gausbertum decanum christianitatis ad monachos de Hescerente miserunt rogantes ne sibi nocerent ac promittentes sic se facere molendinum ut nullum illis facerent damnum Robertus etiam prior ejusdem loci per semetipsum ad ejusdem beati Lupi monachos venit ac simplici proprio ore promisit Itaque karitate cogente monachi Gemeticenses cum monachis de Escerente ad hanc venerunt concordiam ut si cum canonicis de Credulio possent concordari aut jure rectitudinis aut legitimo judicio aut alio quolibet modo ipsi super hoc illos ultra nunquam essent nocituri decreto scilicet tali ut illorum molendinum ecclesie beati Lupi nullum faceret damnum et quando illud molendinum esset incipiendum monachis de Escerente diem facerent notum ut pergentes illuc ex utraque parte sic mensurarent aquam ut monachi beati Lupi nullam haberent molestiam et si aliquando contentio oriretur secundum quod non fuerit primum mensurata aqua sic sine damno monachorum de Escerente cum testimonio hujus carte ac virorum legalium remensuretur Facta sunt autem hec ex parte Gemeticensis ecclesie per duos monachos qui ibi tunc erant Robertum atque Vuillelmum qui ex sua parte testes habuerunt dnum Drogonem de Marloto et jam dictum Gausbertum decanum christianitatis Petrum etiam filium Freesendis et Radulfum cognomento Galosum Ex parte autem ecclesie beati Lupi sub Ademaro priore fuerunt duo monachi Fulcaldus scilicet atque Briccius qui testes habuerunt super hoc Joannem filium Anselmi Vuillelmum de Cramiseio Petrum de Pratis Vuidonem filium Ermensendis Anselmum cognomento Baatum Lambertum filium Ursonis Arnulfum generum Olrici et Albertum decanum Hec igitur carta bis in uno pargameno scripta sic dividetur ut medietas apud monachos Gemelicenses medietas apud Escerentem retineatur