Charter Document - 05010059
Charter Number: | 05010059 |
---|---|
Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1149 |
Date type: | Internal, A.D., Abbot-Prior |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Ste et individue Trinitatis Amen Notum sit presentibus et futuris quod Ansellus de Insula de consensu et voluntate uxoris illius Mabille filiorumque suorum Ade atque Theobaldi concessit ecclesie beati Lupi de Escerento et monachis ibidem Deo servientibus ut quecumque vel ipsi vel ipsorum famuli ad usum sive ad opus predictorum fratrum per castrum illius unda fluminis famulante deportarent ab omni consuetudine et exactione liberi pertransirent Et quia ratum et inconcussum esse voluit quod fecerat literarum apicibus cum chirographo ad posterorum memoriam tradi precepit partemque chirographi supradictis monachis dedit reliquam vero in ecclesia beate Marie de Insula monachis custodiendam tradidit Hujus rei testes sunt Fulco prior de Insula qui hec jussu domini Anselli descripsit Vuillelmus sacrista Giroldus canonicus Herbertus de Percheio Hugo de Insula Gaszo de Nogento Hugo de Gornaio Radulfus de Bulis Hoc autem factum est anno incarnati Verbi MCXLIX sub tempore dni Ademari anno prioratus illius undecimo