Charter Document - 05010058
Charter Number: | 05010058 |
---|---|
Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Amen Ad notitiam omnium tam presentium quam futurorum volumus pervenire quendam conventum qui factus est inter monachos Sti Lupi de Hescerento et feminam quandam de Angi Hildeardim nomine Radulfus etenim de Angi et filius ejus Radulfus dederunt in helemosina Sto Lupo quicquid habebant apud Angi medietatem molendini de Mounets terras vineas et prata Predicta vero Hildeardis calumpniata est ex parte predictam elemosinam asserens jus suum esse Prior itaque ejusdem loci in hanc concordiam devenit ut predicta mulier haberet ea que monachi clamabant excepta medietate molendini et prato et vineis et mansura quam tenebat Oddo de Joi si tamen eam adquirere posset et exinde censum trium solidorum Belvacensium annis singulis daret Quod si censum statutis temporibus non redderet id est medietatem ad festum Sti Remigii et alteram medio martis et hec [] omnia que habet apud Angi in manu Ecclesie et christianitatis cadent Hunc conventum in fide sua se promisit tenere et amodo nec per se nec per aliquem ecclesie Sti Lupi aliquam calumpniam inferre Scribetur autem carta ista bis in uno pargamino ut predicta mulier suam habeat et ecclesia aliam custodiat et cyrografum per medium scindatur