Charter Document - 05010056
Charter Number: | 05010056 |
---|---|
Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1147 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam de rebus ecclesiasticis controversiam aliquam posteris nostris nullatenus relinquere voluimus ego Odo secundus Dei patientia Belvacensis ecclesie humilis episcopus scripto commendare et in perpetuum consignare curavimus quod Haimericus pater et uxor ejus Maria junior quoque Haimericus eorum filius et Edeva uxor ipsius ecclesie Sti Lupi de Escherento tempore Aimari prioris pro animabus suis parentumque suorum in beneficio concesserunt quod de rebus monasterii et de rebus hominum quorumcumque de monasterio viventium sive in vendendo sive in emendo Belvaci thelonium nequaquam exigeretur neque daretur Acta res est in presentia nostra nobis quidem consentientibus divisa anno ab Incarnatione Dni MCXLVII Quod quia stabiliter firmum esse volumus sigilli nostri impressione presentem cartulam munivimus Interfuerunt clerici Joannes archidiaconus Vuillelmus de Magduno Radulfus de Miliaco Odo nepos magistri Fulconis Durandus notarius Laici Vicedomini de Gerboredo Helias et Petrus Odo Drogo Simon filii Ingueheri Petrus Brunus Bernerus Roberti Robertus Ivonis Petrus Beloti filius