Charter Document - 05010054
Charter Number: | 05010054 |
---|---|
Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1143 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus presentibus et futuris quoniam Joannes de Credulio contulit Deo et Sto Petro de Cluniaco monachisque in ecclesia beati Lupi commorantibus medietatem decime quam habebat in villa de Tyverniaco hoc ipsum laudante Miota matre ipsius et Bartholomeo fratre ejus ea scilicet ratione ut medietatem haberent deinceps ex illo tempore reliquam vero medietatem post obitum jam dicte Miote Hujus rei ex ipsorum parte testes fuerunt Anselmus cognomento Baatus et Odoardus qui vocatur Nifflardus Ex parte autem monachorum testes sunt Gilebertus de Tilleel et Nicolaus filius Vualonis de Escerente Postea vero Anselmus frater predicti Joannis cum quadam vice cum filio suo Vuidone ad eamdem ecclesiam venisset et in beneficio ecclesie receptus fuisset quod fratres ipsius et mater fecerant benigne cum filio concessit Rei testes fuerunt ex ipsius parte Archimbaldus miles de Credulio et Stefhanus ex eodem castro Ex parte vero monachorum Lambertus prepositus Arbertus etiam et Arnulfus famuli