Charter Document - 05010053

Charter Document - 05010053


Charter Number: 05010053
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Lease
Date: 1145
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quoniam Gondagrius frater Johannis de Credulio cum vulnere ex quo mortuus est fuisset percussus et ad mortem usque deductus jam dictus Joannes frater ejus aliique parentes ipsius miserunt ad monachos ecclesie beati Lupi de Escerente Anselmum cognomine Baatum rogantes ut memoratum Gondagrium visitarent et quoniam monachus esse cupiebat habitum religionis ipsi deferrent et pro ipso haberent jure perpetuo modium vini in villa Guvilis et dimidium modium frumenti in ecclesia de villa que dicitur Rivis Unde monachi illuc pergentes habitu religionis tradito ipsum detulerunt secum ac defunctum honeste sepelierunt Predictum vero donum uxor defuncti Gila nomine posuit super altare beati Lupi laudante hoc ipsum patre illius Oddone cum sua uxore ac filio nomine Vuidone Fratres quoque defuncti Joannes atque Anselmus hoc laudaverunt Testes vero monachorum fuerunt Ancelinus cognomento Baatus Hugo miles de Escerente Vualo et Lambertus filii Ursonis Robertus de Tyverniaco et Armannus Herbertus etiam atque Arnulfus