Charter Document - 05010051

Charter Document - 05010051


Charter Number: 05010051
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1145
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

In nomine Ego Drogo Monciacensis castelli dominus notum fieri volo tam futuris quam presentibus quod Drogo venerande memorie pater meus monasterio beati Lupi de Hescerento in elemosina dedit et concessit pro remedio anime sue et antecessorum suorum quatinus de propriis ejusdem monasterii rebus in tota terra ipsius neque theloneum neque traversum nullaque alia omnino consuetudo solveretur Quia vero religiosorum virorum orationibus bonum est communicare idipsum prefato monasterio concedente Basilia uxore mea pro remedio anime mee atque ipsius ex parte mea dono concedo et ne ab aliquo posterorum nostrorum aliquando valeat infringi vel perturbari scriptum hoc in stabilitatis testimonium inde factum approbo et confirmo et sigilli mei impressione munio presentibus testibus quorum nomina subscribuntur Guilduinus vicecomes Guillelmus de Busseria Gauterius Carpentarius Robertus de Turre Matheus armiger nepos dni Ansoldi Hugo canonicus de Monciaco Preterea duas mulieres sorores Odonis de Lainivilla in terra mea commanentes quas ut monachi asserebant injuste usurpaveram quia ex elemosina Petri filii Freesendis ad ecclesiam pertinebant tam ipsas quam progenies earum ex calumnia illa absolvo solutaque et libere consentiente Basilia uxore mea ecclesie Sancti Lupi in elemosina concedo videntibus prescriptis testibus et ceteris quorum nomina placuit annotari Tebaudus archidiaconus Adam castellanus Ansculfus de Lis Gauterus filius Eufemle de Delorio Radulfus filius Radulfi Rufi Belvacensis cum aliis