Charter Document - 05010047
Charter Number: | 05010047 |
---|---|
Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1144 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Odo Dei gratia Belvacensis Ecclesie Episcopus omnibus fidelibus in Domino salutem Ab eterna salute multos segregatos dolemus qui propria Dei et Ecclesie ejus indebite sibi et sub excommunicationis sententia usurpant prohibita Gaudemus autem multos expavere Dei judicium et corrigere malum consuetum reddentes Ecclesie propria ut fugiant a futura ira Providentes ergo eorum perfecte in Dei judicio absolutioni et servorum Dei in ejus servitio quieti concedimus ecclesie Beati Lupi fratribus ejusdem loci eripere et recipere de manibus laicorum decimas et altaria sive quecumque injuste et contra ecclesie jus in damnationem suam tenebant Quod si inter eos convenerit dimissori bus et ipsarum ecclesiasticarum rerum aliquam caritatem fieri ut ipse donationes confirmarentur et hoc concedimus et nostris temporibus et in posterum prefate ecclesie et fratribus confirmamus Idem autem et de clericis concedimus Ipsos autem omnes qui eis ista beneficia exhibuerint ab ipso inveterato peccato injuste et Deo odibilis possessionis absolvimus Si quis vero temerario ausu contra hanc cartam venire aut agere tentaverit sciat se a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Dni Redemptoris Jesu Christi alienum esse etiam et apostolorum Petri anathematis vinculo inno dandum et eum diabolo ejusque atrocissimis pompis atque cum Juda proditore Salvatoris omnium in igne concremandum simulque in voragine tartareoque chaos demersum cum Dathan et Abiron deficiendum