Charter Document - 05010042

Charter Document - 05010042


Charter Number: 05010042
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1140
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Noverint presentes et futuri quod Hadalaidis filia Hugonis de Claromonte scilicet uxor Gisleberti de Anglia in ecclesia beati Lupi anniversarium suum comparavit et sicut subnotatum est de censu suo in terris in vineis in hominibus misit In vineis de Tarigniaco et in tribus hospitibus et in torculari quinquaginta solidos Belvacensium misit in vineis Hemeline uxoris Bencelini Ruffi quinquaginta solidos Belvacensium in tercia parte decime Aurenniaci quatuor libras in terra Nicholai juxta marleriam viginti solidos in servis in ancillis Prissiaci viginti solidos Hoc autem anniversarium ab Ademaro priore et a toto conventu ita statutum est ut quemadmodum anniversaria patris sui Hugonis et matris sue Margarite fiunt sic et istud fiat Refectio vero fratrum de censu virorum et mulierum Prissiaci a toto capitulo est statuta