Charter Document - 05010041
Charter Number: | 05010041 |
---|---|
Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1140 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam equa sorte mors hominum genus insumit et sicuti senes ita et pueri moriuntur necesse est omnes de animarum salute esse sollicitos quatinus post resolutionem corporum cum fructu bonorum operum ad clementissimum perveniant Deum Quapropter quidam puer Albericus nomine filius Radulfi de Angeio pro sua antecessorumque suorum salute contulit post obitum suum Deo et sancto Petro de Cluniaco monachisque beati Lupi de Hescerens quidquid sui juris erat in villa que dicitur Guvisis annuente hoc ipsum patre ejus Radulfo qui etiam testis hujus rei fuit cum alio quodam viro nomine Vancelino qui piscatoris insignitur officio Ex parte autem monachorum testes fuerunt Valo ipsorum ville prepositus et Lambertus frater ejus Herbertus et Arnulfus famuli Audientes denique monachi quod prenominatum donum de feodo Oddonis cognomine Galli esset et ut ipse cenobio Sti Lupi ex parte sua predictum donum quiete possidendum concederet humiliter rogaverunt Ipse itaque predictum donum cum matre sua Hersende pro sua suorumque antecessorum salute libenter Ecclesie concessit attestantibus hoc ex parte sua Petro de Ruissel et Fromundo de Sto Maximino ex parte monachorum predictus Vualo et Fulco major