Charter Document - 05010040
Charter Number: | 05010040 |
---|---|
Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1138 - 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
In nomine Ste et individue Trinitatis amen Omnibus ste matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris notificamus quod Hugo de Vilerio et Mazilia uxor ejus et filii Hugo videlicet et Vualterius et Bartholomeus vineas et terras et prata que ad Emelinam uxorem Fulberti Becelini et Renoldum Renerium pertinebant ecclesie beati Lupi et monachis in ea Deo servientibus in elemosina concesserunt quia eis de mortua manu acciderant Et hac elemosina facta Ademarus secundus qui temporibus illis X propitio illius obedientie curam gerebat de beneficio Ecclesie XIII libras Provenesiensium eis in caritate dedit Omne autem donum supra scripte elemosine predictus Ademarus secundus cum cunctorum fratrum consilio Odeline uxori Fulberti et filiis ejus Bernardo et Renerio tali diffinitione concessit ut vineas et terras meliorarent et de proprio suo per opportuna tempora fumum apponerent et in quocunque fructu in terris vel vineis vel pratis colligi possent monachi per omnia participarent et hoc inter illos tali consilio divisum est ut quamdiu Odelina vel filii ejus ad utilitatem ecclesie omnia illa excolerent tandiu in pace tenerent Et hanc conventionem per fidem suam firmaverunt quod sine damno ecclesie omnia custodirent Quod si monachis de rebus jam dictis quoquomodo aliquod damnum inferrent et admoniti semel vel secundo emendare differrent dono illo privarentur et monachi de elemosina sua ad utilitatem suam tractarent vel in propria manu detinerent vel cui vellent sine ulla calumnia eorum qui tenentes fuerant darent Quicumque hanc elemosinam tenuerit sive superstites sive eorum decessores cire debentur quod vinee de moro debet famulo ecclesie quandiu vindemie duraverint ad manducandum necessaria ministrare et vindemiatoribus tantum panem querere Testes ex parte Hugonis de Vilerio qui elemosinam dedit isti fuerunt Radul fus de Rapido Vuado et Bernardus major ejus de Vilerio Ex parte monachorum isti fuerunt Vualterius prepositus et Bernardus et Lambertus et Bernardus Ex parte uxoris Fulberti et filiorum ejus Robertus de Pierrepont et Renerius