Charter Document - 05010039
Charter Number: | 05010039 |
---|---|
Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Ste et individue Trinitatis notificare volumus omnibus tam presentibus quam futuris quod Joannes et Petrus fratres qui cognominabantur Stimuli et mater amborum Avelina nomine pro sua antecessorumque salute Deo ac monachis Sti Lupi de Ascerano dederunt apud Cramisiacum unum hospitem nomine Richardum atque justitiam et omnem redditum mansure et quidquid in ipso hospite habebant Dedit quoque idem Petrus beato Lupo et monachis decimam suam quam habebat apud Cramisiacum atque eisdem monachis caritative ex toto condonavit sex denarios de censu quos eidem Petro debebant de quodam marisco qui est juxta molendinum de Levret Concessit denique prenominatus Petrus pro sua salute atque pro anima matris sue Aveline defuncte et in atrio beati Lupi honorifice sepulte Deo ac monachis Sti Lupi duos hospites unum apud Cramisiacum alterum apud Prissiacum et quidquid in eisdem hospitibus ipse Petrus habebat