Charter Document - 05010038
Charter Number: | 05010038 |
---|---|
Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Ad notitiam fidelium presentium et futurorum volumus pervenire quemdam conventum qui factus est inter monachos beati Lupi de Hescerento et Drogonem de Moi et Hugonem avunculum ejus Monachi namque habebant apud Cramesiacum decimam in terra domini Petri Aculei in eleemosyna sibi traditam Predicti vero Drogo et Hugo habebant decimam duorum vigerum in cultura que vocatur ad Spinam Igitur Drogo et Hugo dederunt decimam quam habebant in cultura et monachi concesserunt illis decimam quam habebant apud Cramesy tali pacto ut unoquoque anno dimidium modium frumenti et dimidium avene monachis persolvant Si vero prefati conventum istum tenere noluerint ad monachos rediet decima de Cramesiaco et illam de cultura in elemosyna possidebunt Factum est hoc assensu domini Petri Aculei qui et testis hujus rei est et Radulfus de Praheriis et Bernardus famulus Carta autem ista bis in uno pergameno sic habetur ut monachi suam habeant et jam dicti Drogo et Hugo aliam custodiant et chirografum per medium scinde