Charter Document - 05010037

Charter Document - 05010037


Charter Number: 05010037
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1136
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen Notum sit omnibus in X credentibus quod Odo miles de Brolio cum viam universe carnis ingredi cogeretur a monachis ecclesie Sancti Lupi se fieri monachum humiliter postulavit et de rebus suis a Deo sibi concessis elemosinam ecclesie Sancti Lupi fecit censum videlicet quod ei monachi debebant XX et II nummos Parisienses et II solidos Belvacenses et IIII denarios sed II solidi et II nummi ita apud Hescerentum sunt siti quod XII sunt in quarello juxta Argilleriam et VI in terra Asceline juxta Rufoldum et IIII ex altera parte orti Rufoldi et IIII ad terram querqus et II solidos Belvacenses quos debet dnus Hugo de Autiolt de cultura que vocatur Sti Martini Hoc donum concessit Auda uxor ejus et Adam filius ejus qui in fide sua promisit deservire quia de feodo erant et Hersendis filia ejus Hujus rei testes fuerunt Radulfus monachus Radulfus miles de Praheriis Viffoius miles Lambertus prepositus Rainaldus Bernardus famulus Robertus maricalcus